ID
PW
Login  Register  Help
My album reviews/comments My collection My wish list
Aeternitas - Requiem cover art
Band
Albumpreview 

Requiem

(2000)
TypeStudio Full-length
GenresGothic Metal, Symphonic Metal
LabelsGodz Greed
Album rating :  -
Votes :  0
Lyrics > A > Aeternitas Lyrics (25) >

Requiem Lyrics

(13)
Submitted by level DevilDoll
1. I. Introitus (3:31)
Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
2. II. Kyrie (1:53)
Kyrie eleison,
Christe eleison,
Kyrie eleison!
3. III. Graduale (4:11)
Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.

In memoria aeterna
erit justus
ab auditione mala
non timebit.
4. IV. Tractus (3:13)
Absolve, Domine,
animas omnium fidelium
defunctorum
ab omni vinculo delictorum.

Et gratia tua
illis succurente
mereantur evadere
iudicium ultionis
et lucis aeternae
beatitudine perfrui.

De profundis clamavi ad te,
Domine:
Domine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tuae intendentes
in orationem servi tui.

Si iniquitates observaveris,
Domine:
Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est,
et propter legem tuam
sustinui te, Domine

[V. Sequenz]
5. V. Sequenz - Dies Irae (4:38)
Dies irae, dies illa,
solvet saeculum in favilla,
teste David et Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus!
6. V. Sequenz - Mors Stupebit (2:59)
Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura
judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet
apparebit
nil inultum remanebit.
7. V. Sequenz - Rex Tremendae (4:45)
Rex tremendae majestatis,
qui salvandos
salvas gratis,
salva me, fons pietatis.
Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas
illa die.
Ingemisco tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, Deus.

Preces mea non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
8. V. Sequenz - Confutatis (3:23)
Confutatis maledictis
flammis acribus
addictis,
voca me cum benedictis.
Ora supplex et acclinis,
cor contritum
quasi cinis:
gere curam mei finis.
9. V. Sequenz - Lacrymosa (4:29)
Lacrymosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
pie Jesu domine,
dona eis requiem, Amen.
10. VI. Offertorium (2:48)
Domine Jesu Christe,
rex gloriae,
libera animas omnium fidelium
defunctorum
de poenis infernis
et de profundo lacu:
libera eos de ore leonis,
ne absorbeat eas
tartarus,
ne cadant in obscurum:
sed signifer sanctus Michael
repraesentet eas
in lucem sanctam,
quam olim Abrahae promisisti
et semini eius.
11. VII. Sanctus (1:45)
Sanctus, sanctus, sanctus
dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli
et terra gloria tua.

Osanna in excelsis.

Benedictus qui venit
in nomine domini.

Osanna in excelsis.
12. VIII. Communio (1:11)
Lux aeterna luceat eis, Domine:
cum sanctis tuis in aeternum,
quia pius es.
13. IX. Responsorium (4:31)
Libera me, Domine,
de morte aeterna,
in die ille tremenda
quando coeli movendi
sunt et terra,
Dum veneris judicare saeculum
per ignem.
Tremens factus sum ego et timeo,
dum discussio venerit
atque ventura ira.
Dies irae, dies illa,
calamitatis et miseriae,
dies magna et amara valde.
Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Info / Statistics
Bands : 28,289
Albums : 101,848
Reviews : 6,567
Lyrics : 94,446
Top Rating
 Demigod
Slumber of Sullen Eyes
 rating : 90.7  votes : 38
 Deicide
In the Minds of Evil
 rating : 82.3  votes : 13
 Symphony X
Twilight in Olympus
 rating : 90.7  votes : 18